monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, XII <<<     >>> XIV

Caput XIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Haec persecutio novissima, quae futura est ab Antichristo (sicut iam diximus, quia et in hoc libro superius et apud Danielem prophetam positum est), tribus annis et sex mensibus erit. Quod tempus, quamvis exiguum, utrum ad mille annos pertineat, quibus et diabolum ligatum dicit et sanctos regnare cum Christo, an eisdem annis hoc parvum spatium superaddatur atque extra sit, merito ambigitur; quia, si dixerimus ad eosdem annos hoc pertinere, non tanto tempore, sed prolixiore cum Christo regnum sanctorum reperietur extendi quam diabolus alligari.
2 Profecto enim sancti cum suo rege etiam in ipsa praecipue persecutione regnabunt mala tanta vincentes, quando diabolus iam non erit alligatus, ut eos persequi omnibus viribus possit. Quo modo ergo ista scriptura eisdem mille annis utrumque determinat, diaboli scilicet alligationem regnumque sanctorum, cum trium annorum et sex mensum intervallo prius desinat alligatio diaboli quam regnum sanctorum in his annis mille cum Christo?
3 Si autem dixerimus parvum persecutionis huius hoc spatium non computandum in mille annis, sed eis impletis potius adiciendum, ut proprie possit intellegi, quod, cum dixisset: "Sacerdotes Dei et Christi regnabunt cum eo mille annis," adiecit: "Et cum finiti fuerint mille anni, solvetur satanas de custodia sua;" isto enim modo et regnum sanctorum et vinculum diaboli simul cessatura esse significat, ut deinde persecutionis illius tempus nec ad sanctorum regnum nec ad custodiam satanae, quorum utrumque in mille annis est, pertinere, sed superadditum et extra computandum esse credatur: cogemur fateri sanctos in illa persecutione regnaturos non esse cum Christo.
4 Sed quis audiat tunc cum illo non regnatura sua membra, quando ei maxime atque fortissime cohaerebunt, et quo tempore, quanto erit acrior impetus belli, tanto maior gloria non cedendi, tanto densior corona martyrii? Aut si propter tribulationes, quas passuri sunt, non dicendi sunt regnaturi: consequens erit, ut etiam superioribus diebus in eisdem mille annis, quicumque tribulabantur sanctorum, eo ipso tempore tribulationis suae cum Christo non regnasse dicantur; ac per hoc et illi, quorum animas auctor libri huius vidisse se scribit occisorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei, non regnabant cum Christo, quando patiebantur persecutionem, et ipsi regnum Christi non erant, quos Christus excellentius possidebat. Absurdissimum id quidem et omni modo aversandum.
5 Sed certe animae victrices gloriosissimorum martyrum omnibus doloribus ac laboribus superatis atque finitis, postea quam mortalia membra posuerunt, cum Christo utique regnaverunt et regnant, donec finiantur mille anni, ut postea receptis etiam corporibus iam inmortalibus regnent.
6 Proinde tribus illis annis atque dimidio animae occisorum pro eius martyrio, et quae antea de corporibus exierunt, et quae ipsa novissima persecutione sunt exiturae, regnabunt cum illo, donec finiatur mortale saeculum et ad illud regnum, ubi mors non erit, transeatur.
7 Quocirca cum Christo regnantium sanctorum plures anni erunt quam vinculi diaboli atque custodiae, quia illi cum suo rege Dei filio iam diabolo non ligato etiam per tres illos annos ac semissem regnabunt. Remanet igitur, ut, cum audimus: "Sacerdotes Dei et Christi regnabunt cum eo mille annis, et cum finiti fuerint mille anni, solvetur Satanas de custodia sua," aut non regni huius sanctorum intellegamus annos mille finiri, sed vinculi diaboli atque custodiae, ut annos mille, id est annos omnes suos, quaeque pars habeat diversis ac propriis prolixitatibus finiendos, ampliore sanctorum regno, breviore diaboli vinculo; aut certe, quoniam trium annorum et sex mensum brevissimum spatium est, computari noluisse credatur, sive quod minus satanae vinculum, sive quod amplius videtur regnum habere sanctorum, sicut de quadringentis annis in sexto decimo huius operis volumine disputavi; quoniam plus aliquid erant, et tamen quadringenti sunt nuncupati; et talia saepe reperiuntur in litteris sacris, si quis advertat.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, XII <<<     >>> XIV
monumenta.ch > Augustinus > 13